- OSANNA
- OSANNAacclamatum DOMINO nostro Hierosolymam adventanti, Ω᾿σαννὰ τῷ ὑιῷ Δαβὶδ, Osanna, filio David, ex Hebraeo Hoschahana, compendiô sermonis dici, apud Hebraeos, consuevit, in acclamationibus, pro Hoschiah na, Ναὶ σῶσον, Serva obsecro.Id enim moris in omnibus linguis observamus, ut in eiusmodi casu, sicut et statuarum inseriptionibus, sententiae semiplenae efferantur, atque audientibus relinquantur supplenda verba, ad sensum perficiendum necessaria. Cuiusmodi acclamatio illa apud Lamprid. Severo, Iuveni Imperatori Patri Patriae, Pontifici Maximo, supple, salutem precamur, aut tale quid. Et istae ad Pertinacem, Gladiatorem in spoliario, supple, poni volumus. Et Delatores ad Leonem, Et, Delatoribus metum, Et, victoriae Populi Rom. felicrter: Fidei militum feliciter: nempe evenire optamus, vel speramus. Apud Evagrium l. 2. c. 17. Λέοντος πολλὰ τὰ ἔτη, Leoni multos annos etc. Quare et haec acclamatio Servatori facta, Osanna, filio David, sic commodissime accipitur, Serva quaeso, ô Deus: Filio David, hoc precamur. Votum namque hoc esse Populi Iudaici, Regi Messiae laeta precantis, petentisque a Deo, illi benediceret, cum res ipsa arguit, tum a doctis viris prolixe disputatum est. Nec insolens hîc teritus casus, Filio David, quum verbum Hebraicum, unde est Hosanna ita saepe construatur; ut in simillimo loco Psalm. 86. v. 16. Gap desc: Hebrew, quod possis vertere, Ω᾿σαννὰ τῷ ὑιῷ τῆς παιδίσκης σου. Graeci Interpretes: Σᾶσον τὸν ὑιὸν κτλ. Et haec interpretatio simplicissima. Sed et aliter haec dictio etiam accipi potest; quoniam, ut observavit Caninius, in scriptis Rabbinorum, ex hac dictione nomen fit τεχνικὸν; cuius plurale exstat in Ritualibus illorum, eum dicunt, Hosannoth lesucoth, i. e. formulae Hymnorum usitatae, celebrando Festo Tabernaculorum, 7. dierum: quorum singuli habent sibi proprias Hosannas, quae dicuntur, Hosanna primi diei, Hosanna secundi etc. Sic autem et Hymni illi nominantur et frondes arborum, puta, palmae, oleae, aut salicis, quas tenere manibus per illos dies solebant: Quia suhinde repetita ea formula, Hoschiana na, vel Ana Hoschiana na, et similes quidam versus intercalares, quibus hoc verbum inest. Sic itaque in his, Osanna filio David, vocem eam sic interpretatur Casaubon. ut sit idem ac βάϊα, quod nomen in ea historia Iohannes usurpavit: Tumque supplendo locutionem imperfectam, verba ill asic capit: Haec baia sive termites palmae oleaeve aut saltcis, aliasve arboris frondes, in honorem filii David; videl. φέρομεν καὶ πάλλομεν, gestamus et vibramus. Moris namque apud Veteres ut quorundam festorum pompam ducentes, olivae termites gestarent, hinc θαλλοφόροι, etiam Chrystostomus meminit, in Annam Serm. 3. ubi eos coniugit ἀγωνοθέταις et χορειάρχαις. Aliquando e plurium arborum frondibus et fructibus concinnabatur quasi fasciculus levis, quem gestabant, ut fuit illa, quaedicebatur Atheniensibus Εἰρεσιώνη, et haec Iudaeorum Hoschana, quam propter eam causam Εἰρεσινώνην appellat Ioseph. l. 3. c. 10. ubi eius conficiendae e myrto, salice, spadice palmae et persea, rationem exponit. Ad cuius iresionae Iudaicae concinnationem videtur Epiphanius alludere, cum sermone ἐις τὰ Βάϊα, i. e. Die Palmarum habitô, ait,οἱ μὲν τοὺς κλάδους ἔκοπτον, οἱ δὲ τοὺς θαλλοὺς ἔπλεκον, Alii ramos secabant, alii frondes virentes inter seconnectebant. Porro has frondes quatiebant, in honorem eius, cui pompa ducebatur, quod Graeci dixêre, κλάδους ἐπισείειν: Patres in hac historia, βάϊα σείειν vel ἐπισείειν, Epiphan. Serm. eod. Vide quoque Chrysostomum Homil. in magnam Septim. Hactenus Isaac. Casaub. Exercitat. XVI. §. 3. Apud Christianos Hoschanna e festo Scenopegiarum autumnali in vernum translatum est, in Dominicam nempe, Pascha proxime praecedentem, quae in utraque Ecclesia celebratur, et Dominica in ramis palmarum seu in Palmis dicitur: cuius lectionis propriae titulus Syro, ex Euangelio est, Dominica τοῦ Hosanna. Nec abludit Festum Olivae seu Olivarum, de quo supra, quod unum est ex VII. maioribus Coptitarum Festis, et Calcasendio Festum Alshaianin, Golio Festum Palmarum, quoque dicitur. Corruptam enim ex Hosanna vocem esse, non dissimilis vero coniectura est; quae confirmatur verbis Calcasendii, cum addit de Festo modo dicto: Et interpretatio eius Laudatio est: vocem enim Laudatio in Aegypto pro Hoshanna usurpatam videmus, apud Nonnum Panopolitam, qui loco in illo Iohanuis substituit,Εὐλογίῃσιν ἄναξ Ι᾿σραὴλ αἴνετος ἔςτω.Celebrationibus Rex Israel laudatus sit.Sed et Arabes festum illud ἀπὸ τῶ Βαΐων nuncupant. In Graecanica Ecclesia vocatur ἡ Κυριακὴ τῶ Βαΐων, Dominica Ramorum, et Βαιοφόρος dies etc. Vide Ioh. Seldenum de Synedriis Veter, Hebraeor. l. 3. c. 15. et cl. Suicerum Thes. Eccl. voce Βάϊον, ubi inter alia hâc etiam dona, munera, et togas, quae quotannis ab Imperatore et Patriarcha hcbdomade, quae ante diem Palmarum est, populo distribuebantur, indigitari apud Graecae Ecclesiae Scriptores, adnotat: item voce Ω᾿σανιὰ: hîc quoque voce Olrva, it. Palmae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.